- INCILE, ab INCIDENDO
- INCILE, ab INCIDENDOfossa est in viis ducta, ad deducendam aquam, Fest. Cuiusmodi incilibus lacunosis voraginosa Aegyptus inprimis olim facta est, tum ne aqua deeslet iis, qui a Nilo erant remotiores, tum ut merces terraeque proventus hinc inde deportarentur, tum in viatorum usum, tum denique ut regio invia fieret atque inaccesla. Quod opus Sesostris inchoavit, Nilus postea, et Sabacon Aethiops (cuius successor Sthon Sennacheribo fuit aequalis) perfecêre. Quo pacto cum magna Aegypti pars equitatui inaccessa fieret, ἱπποτροφία Aegyptia, illa adeo in Sacris celebris, paulatim in desuetudinm abiit, ita ut non solum Oppian. Nemesina. Veget. Absyrtus, Allii, de Aegyptiis equis altum sileant, sed et e Graecia venales equos Alexandriam Nicagoras, Measenius deduxisse legitur, apud Plutarch. in Cleom. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte pr. l. 2. c. 9.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.